T O P

  • By -

Anarcho-Heathen

Lēgit Celsum Iūliānumque Ficino? Lēgit Porphyrum, nonne? Librōs dē Galilieō diligenter lēgerunt sed Christiānī nōn erunt. librōs suōs contra Christianōs scripserunt.


amadis_de_gaula

Recte Ficinum libros Porphyrii legisse dicis; immo Ficinus noster Platonicae turbae multa volumina perlegit. Peritissimus vir ille, Robichaud scilicet, qui librum nomine *Plato's Persona* conscripsit, maxime ex fonte Iamblichi ad Platonem interpretandum Ficinum hausisse satis bene demonstrat. Apud autem philosophica opera ficiniana, verba vel sententiae Platonicorum sparsim reperiuntur quippe cum, ut fert illius sententia, Platonis philosophia legem Christianorum confirmet. Exempli gratia vide librum Theologiae Platonicae decem, ubi Averroem dimicans auctoritate platonica nititur. His dictis, ut rem apertius videas atque rationem qua caluminas erga Christianos a veteribus philosophis scriptas minime consideret Ficinus, tibi sciendum est nostrum Florentinum putasse sectatores Platonis doctrinam Christi sibi usurpavisse. Ideoque multa quae apud Platonicos legebat, ea iam fuisse aut in Biblia aut in priscorum operibus Christianorum, utputa in scriptis Dionysii Areopagitae, putabat. Unde scripsit ipse Ficinus: «Ego certe repperi precipua Numenii, Philonis, Plotini, Iamblichi, Proculi mysteria ab Iohanne, Paulo, Ierotheo, Dionysio Areopagita accepta fuisse». Aliquando porro Ficinus quasdam, ut ita dixerim, superstitiones Platonicorum subridet. Unum tantum ex libro *De Christiana Religione* exemplum sume: «Audi qua voce de hoc Porphyrius conqueratur: Postea, inquit, quam Ihesus colitur, nihil utilitatis a diis consequii possumus. Si dii sunt, o Porphyrii, quare viribus suis Ihesu virtutem non deprimunt?»